#Gen. XLIX#ordo conversus, quia pro conceptione et nutritione ponitur#Num. XXI#Psal. CXIII
Filius Joseph accrescens, virtute scilicet et dignitate, vel propter duas partes in tribus. Filiae discurrerunt per murum. Hic notat quia Joseph transeunte per Aegyptum mulieres ascendebant muros, ut viderent ejus pulchritudinem. Exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Hoc de fratribus ejus, vel de viris Aegyptiis, qui jaculis invidiae armati sunt contra eum. Sedit in forti arcus ejus, id est in Domino, et ideo dissoluta sunt vincula brachiorum, et manuum illius per manus potentis Jacob, id est Deus, qui est potentia Jacob, solvit vincula, quibus ligaverant eum fratres. Inde pastor egressus est lapis Israel, quia de eo Jeroboam, qui fortiter rexit Israel, id est decem tribus, vel pastor totius familiae patris in Aegypto. Hebraeus habet verius: Inde pastorum lapidem in Israel. Post commendationem ejus benedixit ei sic: Deus patris tui erit adjutor tuus. Omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. Optat ei rorem coeli, fertilitatem terrae, ubertatem lactis, fecunditatem pecorum. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum. Hic ad litteram nihil est expositum. Forte sic intelligi potest: Legitur in Numeris: Inclinati sunt scopuli Arnon, vel gestierunt scopuli Arnon: et in Psal.: Montes exsultaverunt sicut arietes, et colles sicut agni ovium. Et hoc dicit Desiderium collium aeternorum. Haec tria ad idem spectant. Alibi dicuntur colles tetragoni aeterni. Dicimus ergo, juxta Arnon, fuisse colles asperrimos et saxeos, et ideo dicti sunt aeterni. Quatuor habebant ceraunia, unde et tetragoni dicti sunt, quorum aliqua pars inclinata est coram Israel, ut facile transiret, et quasi applausit eorum adventu, et forte dimidia tribus Manasse circa montes illos sortem habuit. Et est sensus: Sic benedicetur Joseph, donec per colles exsultantes intret terram promissam, et ultra, quia haec dictio, donec, inclusivum est. Forte prophetavit de monte Ephraim, et monte Samariae, in quibus regnavit Israel, vel de montibus Medorum et Persarum, ultra quos exsulat adhuc Ephraim et Manasses, et laetata est terra de exsilio hostium, et tunc, donec, exclusivum est. Tunc enim terminata est gloria Israel. Et Hebraeo habetur hic sensus: Donec jungantur colles aeterni coelo. Et est sensus: Benedictus sit Joseph ubique, more loquendi. Sic enim solet dici, donec coelum et terra coeunt. Et haec omnes benedictiones fiant in capite Joseph, et in veritate Nazaraei, id est sancti inter fratres suos.